HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XII: De afflictione filiorum Israel

#Exod. V.#Exod. VI#Exod. VI

Opprimebantur ergo Hebraei operibus, nocte colligendo paleas, et die lateres faciendo, idem numerus laterum exigebatur ab eis, qui et prius. Flagellatique sunt magistratus de filiis Israel, qui praeerant fratribus suis operantibus, nocte colligendo paleas, a praefectis Pharaonis. Magistratus enim operum Hebraei erant; praefecti vero magistris, Aegyptii. Veneruntque praepositi filiorum Israel ad Pharaonem, et dixerunt: Cur iniqua agis contra servos tuos? Qui ait: Vacatis otio, et ideo dicitis: Eamus, sacrificemus Domino. Ite ergo, operamini, paleae non dabuntur vobis. Cumque egrederentur, occurrerunt Moysi, et Aaron, et dixerunt eis: Videat Dominus injuriam vestram in nos, et judicet, quando fetere fecistis nos, id est abominabiles reddidistis, coram Pharaone. Et ait Moyses ad Dominum: Cur misisti me, ut affligeres populum istum?Cui Dominus: In manu robusta ejiciam eos. Et adjecit: Ego sum qui apparui Abraham, et Isaac, et Jacob in Deo omnipotente, id est qui sum Omnipotens, et nomen meum Adonai non indicavi eis, id est fortitudinem, et potentiam, ad quas pertinet hoc nomen, sed pietatem, et sapientiam, ad quas pertinent Eli et Eloi Vel non indicavi, sicut tibi. Apparuit enim Dominus Abrahae, sed Moysi locutus est facie ad faciem. Et iterum: Introducam vos in terram super quam levavi manum meam, id est juravi, ut darem eam patribus vestris, ego Dominus. Quasi dicat: Ita verum est hoc, sicut ego sum Dominus, et est juramenti species. Narravitque Moyses haec omnia filiis Israel; nec acquieverunt propter angustiam spiritus. Connumerat autem hic historia principes domorum per familias suas, sed de tribus tamen, scilicet Ruben, Simeon et Levi. Nobis autem de solo Levi dicere sufficiat. Filii Levi fuerunt Gerson, Caath et Merari. E quibus tres familiae Levitarum derivatae sunt: Gersonitae, Caathitae, Meraritae. Filii Caath Amram, Isaar, Hebron et Oziel; filii Amram de Jocabea, Aaron, Moyses et Maria. Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Naasson, quae peperit ei Nadab, et Abiud, Eleazar et Ithamar. Eleazar accepit uxorem de filiabus Phanuel, quae peperit ei Phinees; iste est Moyses, et Aaron, quibus locutus est Dominus in terra Aegypti. Hoc addidit Esdras, ut quidam dicunt. Vel Moyses de se, tanquam de alio locutus est.